Latin
4.2.40 to 4.2.61
Boethius, De Musica 4.2.40-61
Unproofread scanNot analysed yet
Dico quoniam E ejus quod est C, neque multiplex est, neque superparticularis. Sit enim, si fieri potest, primum D ejus quod est C multiplex, et quoniam cognitum est. Si intervallum binario multiplicatum sit, et multiplex intervallum creatum, id quod multiplicatum est bis intervallum esse multiplex. Erit igitur B C multiplex, sed non est positum. Non igitur ent D ejus quod estC multiplex, nec vero superparticulare. Nam superparticularis proportionis- medius proportionaliter terminus nullus intervenit. Inter D vero et B est proportionaliter terminus constitutus, id est B. Nam ut est C ad B, ita B ad D; impossibile igitur erit D ejus quod est C, vel multiplicem esse. vel snperparticularem, quod oportebat ostendere. Et in numeris sit non multiplex intervallum 6 ad 6, tiatque ut suut 4 ad 6, ita sex ad alium quemlibet numerum. Hic erit igitur novenarius, qui quaternatii neque multiplex neque superparticularis est. Si inlervallum binario multiplicetur, atque id quod ex ea multiplicatione creabitur multiplex non fit, ipsum quoque non erit multiplex- Sit enim intervallum B C, fiatque ut C ad B, ita B ad D, et non iit D ejus quod est G multiplex. Dico quoniam nec B ejus quod est C erit multiplex. Si enim est et D ejus quod est C, est multiplex. At non est, non erit igitur B ejus quod est Cmuttiplex. Duplex intervallum ex duobus maximis superparticularibus, conjungitur sesquialtero et sesquitertio. Sit enim A quidem ej us quod est B sesquialter, B vero ejus quod est C sesquitertius. Dico quoniam A ejus quod est C duplex est. Quoniam igitur sesquialterest A ejus quod est B, igitur A habet in se totum B ejusque dimidium. Duo igitur A æqui sunt tribus B. Rursus quoniam B ejus quod est C sesquitertius est, a B igitur habet C, et ejus tertiam partem.