Latin
4.2.62 to 4.2.87
Boethius, De Musica 4.2.62-87
Unproofread scanNot analysed yet
Tres:igitur B s'qui sunt ad quatuor C. Tres autem B aequi erant duobus A. Duo igitur A aequi sunt ad quatuor C; unus igitur A. aequus est duobus C. Duplex erit igitur A ejus qui est C, et in numeris. Sit enim sesquialter 12 ad 8, sesquitertius vero 8 ad 6: ergo 12 ad duphces suut. Ex duplici intervallo atque sesquialtero trip)px nascitur intervallum. Sit enim Aejus quod est B duples, B autem ejus quod est C sesquialter. Dico quoniam A ejus quod est C triplex est. Nam quoniam A ejus quod est B duplex est, A igitur æquus est duobus B. Rursus quoniam B ejus quod est C sesquialter est, B igitur habetin se tutum C et ejus dimidiam partem. Dno igitur B aequi sunt tribus C. Sed duo B sequi erant uni A, et unus igitur Aaequus est trihusC; igitur A uno C triplex est. Et in numeris sit duplex quidem senarius ternario, sesquialter vero ternarius, binario. Senarius igitur triplex est binario. Si sesquialtero intervallo sesquitertium demptum fuerit intervallum, erit quod relinquitur sesquioctavum. Sit enim A quidem ejus quod est B sesquialter, at vero C ejus quod est B sesquitertius: dico quoniam A ejus quod est C sesquioctavus est. Quoniam enim A ejus quod est B sesquialter est, A igitur babet in se B et ejus dimidiam partem. Octo igitur Aa? qui sunt ad duodecim B. Rursus quoniam C ejus quod est Bsesquit. ertius est, C igitur habet in se B et tertiam ejus partem. Novem igitur C æqui sunt ad duodecim B. Duodecim B aequi erant'ad octo A; et octo igitur A sequi sunt ad novem C. Igitur A æquus est ei quod est C, et octavæ ejus parti.