Latin
5.1 to 5.21
Boethius, De Musica 5.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de his paulo post loquemur; nunc dicendum est quæ sit vis harmonicæ. . de qua tractare instituentes, quatuor libros implevimus. Naturam vero ejus unoque exprimendam in hujus quinti volnminis seriem distulimus. Harmonica est facultas differentias acutorum et gravium sonorum sensu ac ratione perpendens. Sensus enim ac ratio, quasi quaedam facultatis harmoniæ instrumenta sunt. Sensus namque confusum quiddam ac proxime tale, quale est illud quod sentit, advertit. Ratio i autem dijudicat integritatem atque unas persequitur differentias. Itaque sensus invenit quidem confusa ac proxima veritati, accipit vero ratione integritatem. Ratio vero ipsas quidemiuvenitintegritat. em,accipitveroj sensu confusam ac proximam verisimilitudinem. Namque sensus nihil concipit iutegntatis, sed usque ad proximum venit. Ratio vero dijudicat, velut si quis manu circulum scribat, fortasse eum circulum vere oculus arbitretur. Ratio vero nullo modo esse id quod simulatur intelligit. Hoc vero idcirco est, quoniam sensus circa materiam vertitur, speciesque in ea comprehenditur, quæ ita sunt fluide atque imperfecte. k Neque determinate, et I usque ad unguem expolite, sicut est ipsa materia. Quare m ipsum quoque confusio sequitur, mentem vero atque rationem, quoniam materia non moratur, species quas prgevidet, præter subjecti communionem intuetur, atque ii eo eam integritas comitatur ac veritas, npotiusque in sensum quod peccatur, aut minus est, autemeudat, aut complet. Fortasse autem id quod sensus non integre, sed confuse, atque veritate minus quasi quidam incallidus aestimator agnoscit, in singulis minus habeat errati. Collecta vero multiplicantur in summam, atque idcirco a magnam faciunt differentiam. Nam si duas voculas tono sensus distare arbitretur, neque distent, rursusque ab una earum tono putet distare tertiam, neque sit integra ac vera tom sit distantia. Item tertia? quartaeque toni sensus ditferentiam putet, atque in eadem quoqne errent, neque sit differentia toni, ab hac etiam quarta, quintam distare Eemitonillm putet, neque vere, neque integre aestimet, in singulis fortasse minus videatur erratum.