Latin
5.22 to 5.34
Boethius, De Musica 5.22-34
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero in primo tono sensus reliquit atque id quod in secundo et tertio atque in quarto semitonio peccatumest, in unum congregatum atque collectum efficiet, ut prima vox ad quintam vocem diapente non contineat consonantiam, quod oportebat fieri si tres tonos ac semitonium sensus integre judicasset. Quod igitur in singulis tonis minus pervidebatur, id collectum in consonantiam evidenter apparuit. Atque ut pervideatnr sensum quidem confusa colligere, nullo modo autem ad integritatem ration is ascendere, sic consideremus: Datæ enim linea; majorem minorem c ne aliam reperire, nihil est difficile sensui. Proposita vero mensura in tanto majorem, tantove minorem reperiat, id non faciet sensus prima conceptio, sed solers rationis inventio. Vel si rursus datam lineam propositum sit vel duplicare, vel dimidiam secare, id fortasse licet paulo difficilius quam confuse majorem minoremve reperire, poterit tamen sensus inventione constitui. Si vero imperetur, ut propositae lineai tripla ponatur, vel ab ca pars tertia recidatur, vel quadrupla constituatur, vel pars quarta resecetur nonne impossible sit sensui, nisi integritas rationis accedat, hoc ideo, quia per processus quidem rationi locus accrescit, deficit sensui. Si enim octavam partem propositæ lineæ auferre aliquis imperetur, vel ejusdem octuplam dare cogatur, totius qui. dem dimidiam sujMere compellitur, dimidiaeque dimidiam, ut sit quarta, quartæ quae dimidium, ut sit octava. Rursusque totius duplam, dup)aeque duplam, ut sit quadrupla, quadruplæque duplam, ut sit octupla. Itaque in tanta rerum numerositate nihil eftkit sensus. Cujus omne judicium subitum, atque in superficie positum integritatem persecutionemque non explicat. Idcirco non est aurium sensui dandum omne judicium, sed exhibenda est etiam ratio quce errantem sensum regat ac temperet, qua labens sensus deficiensque veluti baculo innitatur. Nam ut singulae artes habent instrumenta quaedam quibus partim confuse aliquid informent ut asciculum, partim vero quod est integrum deprehendat, ut circinum.