Latin
Book 5, Chapter 16
Boethius, De Musica 5.16
Unproofread scanNot analysed yet
Archytas vero cuncta a in ratione constituens non modo L sensum aurium in primis consonantiis observare neglexerit, verum etiam maxime in tetrachordorum divisione rationem secutus est. Sed ita, ut neque ea quam quaerebat efficaciter expediret, neque sensui proposita ab eo ratio consentiret. Ille euim tria esse genera arbitratur, enharmonium, chromaticum, diatonicum. In quibus eosdem gravissimos statuit atque acutissimos sonos, in omnibus quidem generibus gravissimos sonos faciens, acutissimos vero; inter hos in tribus generibus nervum gravissimo proximum collocat, eum scilicet qui sit, ut ad eum, sesquivicesimam septimam obtineant proportionem. Post haec vero infra acutum nervum, tertium vero a gravissimo eum collocat in enharmonio genere, qui. sit, ad quem <94-4 sesquitricesima quinta proportione jungantur. IdemqueJ890ad acutissimum in sesquiquarta proportione sit constitutus. Item in diatonico genere tertium quidem a gravissimo nervo, secundum vero ab acutissimo eum ponit, qui sit l'7Ci, ad quos sesquiseptima proportione conjuncti sunt. Ipsi autem J701 ad acutissimum, sesquioctava. In chromatico vero genere tertium a gravissimo, et secundum ab acutissimo eum ponit, qui ad, qui est tertius a gravissimo in diatonico genere a eam obtineat proportionem quam obtinent ad; hic autem est i792, qui est secundus ab acutissimo appositus, habetque proportionem secundus ab acutissimo in diatonico genere, id est ad secundum ab acutissimo in chromatico genere, id est 1T62 eam quam habent ad, eorumque tetrachordorum, secundum Archytae sententiam, divisorum formam monstrat subjecta descriptio.