Latin
Book 5, Chapter 17
Boethius, De Musica 5.17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed utrasque tetrachordorum divisiones Ptolemaeus ita reprehendit. Architam quidem primo, quoniam secundus ab acutissimo nervus chromatico genere, id est, ita est collocatus, ut nec ad acutissimum, nec ad proximum graviori, ullam superparticularem efticiat proportionem, cum Architas tantam superparticularibus comparationibus a hahuit dignitatem, ut eas etiam in consonantiarum ratione susceperit. Dehinc quod primam a gravissimo nervo proportionem in chromatico quidem majorem sensus deprehendat quam fecit Architas, hic namque in chromatico genere ad distare fecit sesquivicesimam septimam proportionem, cum secundum consuetam chromatici generis modulationem a sesquivicesima prima esse debuerit. Item enharmonium genus ea proportio, quam primam a gravissimo secundum Architæ retinet divisionem, talis est, ut longe minor esse debeat quam in caeteris generibus invenitur; hic autem aequam eam caeteris generibus statuit, dum primas a gravi proportione in tribus generibus sesquivicesimas septimas ponit. Aristoxenum vero culpat, quoniam in chromate molli et in chromate hemiolio tales posuerit primas secundasque a gravi nervo proportiones, quae a se a minimo et quantum sensus non possit internoscere distarent. Est quippe proportio prima in chromatis mollis, prima divisione secundum Aristoxenum octo, at in chromate hemiolio novem. Sed octo ad novem unitatis diiferentia distant. Est autem tonus totus 24 unitatibus secundum positionem vel propositionem quorum unitas 2r est. Primae igitur a gravi inter se proportiones chromatis mollis, et chromatis hemiolii 24 parte toni distant, quod propter brevitatem differentiæ nullo modo sentit auditus. Idem etiam Aristoxenum reprehendit cur diatonici generis duas tantum fecerit divisiones, ut in molle incitatumque divideret, cum possint aliae quoque diatonici generis species inveniri.