Latin
Book 5, Chapter 18
Boethius, De Musica 5.18
Unproofread scanNot analysed yet
Ptolemæus tetrachordo diversa ratione partitur, illud in principio statuens, ut inter duos altrinsecus sonos tales voculae aptentur, qua; se superparticularibus proportionibus excedant, inæqualibus tamen, quoniam superparticularis proportio non potest in æqua dividi. Dehinc ut omnis comparatio, quae fit ad eum nereum qui est gravissimus, in tribus minor sit caeteris, quæ acutis vocibus conjunguntur. Sed in his ea quæ spissa nominamus talia esse debent, ut duæ proportiones, quae gravitati sunt proximæ, minores sint ea proportione quae relinquuntur ad acutum, II in non spissis vero ut in diatonicis generibus nusquam una.