Latin
Book 5, Chapter 7
Boethius, De Musica 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
Reprehendit autem Pythagoricos Ptolemaeus, totamque eam quam prædictis libris exposuimus demonstrationem pluribus modis, in quo totum illud etiam quod diatessaron ac diapente sesquialtero et sesquitertio conjungunt, in reliquis vero superparticularibus, cum ejusdem sint generis, nullas omnino applicent consonantias.