Latin
Book 5, Chapter 8
Boethius, De Musica 5.8
Unproofread scanNot analysed yet
Probat autem ex diapason et diatessaron quamdam symphoniam fieri hoc modo. Quoniam enim diapason consonantia talem vocis efficit conjunctionem, ut unus atque idem nervus esse videatur, idque Pythagorici quoque consentiunt; quocirca si qua ei consonantia fuerit addita, integra inviolataque servatur. Ita enim diapason consonantiæ additur tanquam uni nervo. Sit igitur diapason consonantia quae contineatur inter hypaton meson et neten diezeugmenon. Utraque haec ita sibi consentit, C at conjungitur sono, ut una vox quasi unius nervi, non quasi duorum mixta pellat auditum. Quamcumque igttur huic diapason consonantiæ consonantiam junxerimus, servatur integra, quia ita jungitur tamquam uni voculae ac nervo. Si igitur hypate meson et neten diezeugmenon duce in acutum deatessaron fuerint junctae, f si conjungitur nete quidem diezeugmenon ea 'luæ est nete hyperboleon, hypate autem meson ea quae est mese, utraque ad utramque consonabit, et mese ad neten diezeugmenon, et eadem mese ad hypaten meson. Item nete hyperboleon ad neten diezeugmenon et ad hypaten meson. Item si ad graviorem partem e utriusque diatessaron consonantiæ relaxentur, erit ad meses quidem hypaton diatessaron retin ens consonantiam hypate hypaton, ad neten autem diezeugmenon paramese. Consonabitque et bypate hypaton ad hypaten meson, et ad i neten diezeugmenon ad paramesen et nete diezeugmenon, et ad hypate meson. Sed eo modo ut gravior quae est ad sibi quidem proximam diatessaron retineat cousonantiam, ad ulteriorem vero diatessaron ac diapason, ut hypate hypaton, ad hypaten meson diatessaron, ad neten diezeugmenon diatessaron ac diapason. Item nete hyperboleon, quae est acutior, ad sibi proximam neten diezeugmenon diatessaron consonantiam, ad hypaten meson diatessaron ac diapason.