Latin
Book 5, Chapter 9
Boethius, De Musica 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc vero idcirco evenire contendit, quoniam diapason pene una vocula est, talisque consonantia est, ut unum quodammodo effingat sonum, et sicut denario numero, qui fuerit additus intra eum positus integer a inviolatus servatur; cum in cæteris ad ita minime eveniat, ita etiam in hac consonantia. Nam si duo tribus adjicias, quinque continuo reddis, et numeri species immutata est. Si vero eosdem denario addas, duodecim feceris, et binarius junctus denario conservatus est. Item ternarius cæterique eodem modo: ita igitur symphonia diapason quamcunque aliam susceperit consonantiarn servat, nec immutat, nee ex consona dissonam reddit. Nam sicut diapente symphonia juncta diapason consonantiæ in tripla scilicet proportione diapason ac diapente consonantiam servat, ita etiam diatessaron cum sit consonantia juncta cum diapason, aliam consonantiam reddit, et fit secundum Ptolemaeum alterius consonantiæ additio t' ejusque est diapason ac diatessaron in multiplici superpartiente constituta. Estque ea proportio dupla superbipartiens, ut octo ad tres; habent enim ternarium octo bis, duasque ejus partes, id est duas unitates.