Latin
122 to 131
Boethius, De Syllogismo Categorico 122-131
Unproofread scanNot analysed yet
Sextus modus est primae figurae qui fit ex universali negativa et universali affirmativauniversalem conclusionem perconversionem colligens. Nam si a terminus in nullo fuerit, vero terminus in omnictermino fuerit, posset equidem colligi quoniam a terminus in nullo termino est: se quoniam universalis negativa convertitur, dicimus quoniam terminus in nullo a termino est, ut sic hoc modo: Nullum bonum malum est. O'Dne justum bonum est,posset colligi; Nullum justum malum est; sed ex his per conversionem colligimus: Nullum malum justum est. Septimus modus primae figurae est,qui ex universali affirmativa et particulari affirmativa per conversionem particularem coIligitaffirmativam. Si enim fuerit a terminus in omni b, et terminus de quodam termino praedicetur,potest a terminus de quodam termino praedicari. Sed quoniam particularis affir- IDatio sibi ipsi convertitur,perconversionem fit conciusio,et dicitur terminus de quodam a termino praedicari,ut sit sic: omne bonum virtus est,quoddam justum bonum est. Posset equidem concludi, quoniam quoddam justum virtus est,sed quia particularis affirmatio convertitur, dicimus quoniam quaedam virtus justa est. Octavus modus primae iigurae est, quoties ex universali affirmatione et universali negatione particulariter colligitur. Si enim a terminus de omni terminopraedicatusfuerit,5 vero terminus de nullo termino praedicetur,non posset colligi quoniam a terminus de nullo termino praedicatur. Cur autem non possit,in resolutoriisdictum est. Sed quoniam universalis uegativasibi ipsa convertitur,potest dici et converti,quoniam terminus de nullo A termino prædicatur, vero terminus de quodam a termino dicitur,quoniam universalis affirmativa particulariter sibi ipsa convertitur: quare terminus de quodam a termino non prædicabitur. ut sit sic: omne bonum justum est,nullum malum bonum est,non posset colligi,quoniam nullum malum justum est,sed convertitur sic; Nullum bonum malum est.