Latin
111 to 121
Boethius, De Syllogismo Categorico 111-121
Unproofread scanNot analysed yet
nam quisquis ostendit a terminum de omni termino prædicari,illud quoque ostendit quod terminus de quodam a termino particulariter prædicetur. Si quis enim probaverit animal de omni homine praedicari,ita dicens, omnis homo animal est, illud quoque necessario monstravit particulariter,quoniam quoddam animal homo est. Ita semper universalis negatio, et universalis affirmatio, velparticularisaffirmaliva dupliciter concluduntur. Alice enim sibiipsis convertuntur, quae particularis est particulariter,quae universalis universaliter. Alia vero,cum ipsa universalis affirmativa sit, particulariter sibi ipsi convertitur. Particularis autem negatio nunquam sibi ipsi convertitur, atque ideo simplicem in seretinet conclusionem. Hoc autem quod nuper diximus, in secundo priorum Analyticorum libro ab Aristotele monstratur, quod scilicet Theophrastus etEudemus principium capientes ad alios in prima figura syllogismosadjiciendos animum adjecere, qui sunt hujusmodi qui xaxa avaxAacxiv vocantur, id est per refractionem quamdam conversionemque propositionis. Et est quintus modus ex duabus universalibus affirmalionibus, particularem colligens affirmativam hoc modo: Si a fuerit in omni b,et fuerit in omni c,posset equidem concludi quod a terminl'm esset in omni termino. Sed quoniam ista universalis propositio,ut dictum est, particulariter convertitur, praetermisso eo quod a terminus de omni termino praedicatur, conclusio esse dicitur quod terminus de quodam a termino prædicatur,quod hoc exemplo monstrandum est. Si enim sint propositiones sic,omnejustum bonum est,omnis virtus justa est, posset concludi equidem quoniam omnis virtus bonum est. Sed quoniam ita propositio sibi convertitur,ut sit,quoddam bonum virtus est particulariter, particularis syllogismus conclusioque colligitur ex duabus universalibus affirmativis. Ejus vero forma talis est, a terminus in omni b, terminus in omni igitur terminus in quodam a, ut est: Omne justum bonum est. Omnis virtus justa est. Quoddam bonum justus est. Per conversionem refractionemque dicitur,quoniam quod universaliter colligebatur conversum,particulariter collectum est.