Latin
97 to 110
Boethius, De Syllogismo Categorico 97-110
Unproofread scanNot analysed yet
nullumigiturjustum malum est. Tertius vero modus primae figurae est, quoties ex universali affirmativa, et particulari affirmativa, particularis affirmativa colligitur. Nam si a virtus de omni b,id est bono, prædicetur, et bonum de quodam c, id est justo,fuerit praedicatum particulariter,erit quoque conclusio particularis,boc modo,ut a virtus de quodam justo particulariter praedicetur. Si igitur fuerit a terminus in omni b,et terminus in aliquo particulariter,erit a terminus in aliquo particulariter,ut sit: Omne bonum virtus est. Quoddam justum bonum est. Quoddam igitur justum virtus est. Quartus modus primæ figurae est talis, quoties ex universali negatione et particulari affirmatione particularis negativa colligitur. Nam si a terminus de nullo termino praedicetur,vero >vero terminus de quodam termino prædicetur, a terminus de quodam termino non praedicabitur, quod monstrat subjecta descriptio. Nam sunt hujusmodi propositiones: Nullum bonum malum est. Quoddam justum bonum est. Quoddam igitur justum malum non est. Hos ergo quatuor in prima figura modos in Analyticis suis Aristoteles posuit. Cæteros vero quinque modos Theophrastus et Eudemus addiderunt, quibusPoiphyrius,gravissimaevirauctoritatis,visusest cons6llsisse,qui sunt hujusmodi. Nam quoniam particularis affirmativa sibi ipsi convertitur, quisquis ostenderit in conclusione a terminus de quodam c. termino particulariterpraedicari,in eadem ipsa conclusione monstravit quod terminus de a termino rursus particulariter praedicetur. Nam si sibi particularis propositio in conclusione convertitur, si a terminus in quodam a termino fuerit,c terminus de quodam a termino praedicabitur. Item quisquis universalem negativam in conclusione probaverit, necesse est eum ipsius quoque conversionem in eadem conclusione probasse. Universalis enim negatio semper sibi convertitur. Nam si quis probavit quod a terminus de nullo termino prædicetur,non est duo Lium quin in haccondusione illud quoque probatum sic,quod terminus de nullo a termino prædicetur, Semper enim, ut dictum est, universalis negativa sibi ipsi convertitur. Universalis quoque affirmativa duplici conclusionecontinetur;