Latin
1.1.41 to 1.1.48
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.41-48
Unproofread scanNot analysed yet
mur, quid significet hypothesis praedicendum est: hypothesis namque,unde hypothetici syllogismi accepere vocabulum,duohus(utEudemo placet) modis dicitur:autenimtaleacqutrituraliquidperquamdam inter se consentiendum conditionem,quodfierinullo modo possit ut ad suum terminum ratioperducatur.' autinconditionepositaconsequentiaviconjunctionis vel disjunctionis ostE'ndilur. Ac prioris quidempropositionis exemplum est,veluti cum resomnes corporales materiae forma'que concursu subsistere demonstraremus. Tuncenim,quod per rerum naturam fieri non potest,ponimus idomnem formae naturam a subjecta materia, si non re,saltem cogitationeseparamus; et quoniam nihil ex rebus corporeis reliquum fit, demonstratum atque ostensum putamus eisdem convenientibus corporalium rerum substantiam confici,quibus a sedisjunctisacdiscedentibus interimatur. In boc igitur exemplo posita consentiendi conditione, ut id paulisper fieri intelligatur quod fieri non potest, ut formae a materia separentur, quid consequatur intendimus, perire scilicet corpora, ut eadem ex iisdem consistere com probemus. Nam quoniam interitus corporalium rerum sequitur, jure dicimus res omnes corporeas forma materiaqueconsistere. Sed hujusmodi propositiones quae ex consentientum conditione proveniunt,nihil his differunt quassimplicescategoricaeinstitutionis primi libri tractatus ostendit; quæ veroasimplicibus differunt illas sunt, quando aliquid dicitur esse vel non esse, si quid fuerit vel non fuerit. Hae semper cum conjunclionibus proponuntur,ut cum dicimus, si homo est, animal est,si ternarius est, impar est, vel caetera hujusmodi; haec enim ita proponuntur, ut si quodlibet illud fuerit, aliud consequatur; vel cum dicimus, si homo est, equus non est, rursus hic eodem modo proponitur in negatione,quo superius in affirmatione proponebalur; hic enim dicitur, si hoc est,illud non est; et ad hunc modum caeterae. Possuntautem aliquandoetiam hoc enuntiari modo, cum hoc sit,illud est. veluti cum dicimus,cumhomo est, animal est, vel cum homo est, equus non est; quae enuntiatio propositionis ejusdem potestatis est cujus ea quae hoc modo proponitur,si horno est,ani.