Latin
1.1.49 to 1.1.59
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.49-59
Unproofread scanNot analysed yet
mal est,:; i homo est,equus non est. Fiunt vero propositiones hypotheticae etiam per disjunctionem ita, aut hoc est, aut illud est. Nec eadem videri debet haec propositio quae superius sic enuntiatur,si hoc est,illud non est. Haec enim non est per disjunctionem,sed per negationem. Negatio vero omnis indefinita est,atqueideoet in contrariis, et in contrariorum medietatibus,et in disperatis fieri potest. Disperata autem ea voco quae tantum a se diversasunt, nulla contrarietate pugnantia, veluti terra, vestis, ignis,et caetera. Nam si album est,nigrum non est; si album est,rubrum nonest; si diociplinaest,homo non est. At in ea quae perdisjunctionem fit,alteram semper poni necesse est hoc modo,aut dies,autnox; quod si ea cuncta quae per negationem dici convenit ad disjunctionem transferamus,ratio non procedit. Quid enim si quis dicat,aut album est,aul nigrum, aut album est, aut rubrum, aut disciplina est, aut homo? fieri enim potest ut nihil sit horum. Igitur quoniam per disjunctionem propositio in certis tantum rebus in quibus alterum eorum evenire necesse est ponitur,hoc autem per negationem separatio in omnibus etiam his quae suam etiam invicem naturam non perimunt poni potest, aperta ratione discreta est. Omnis igitur hypothetica propositio vel per connexionem fit (per connexionem vero ilium quoque modumqui per negationem fit esse pronuntio), vel per disjunctionem; uterque enim modus exsimplicibus propositionibus comparatur. Simplices autem propositiones sunt quus praedicativas primo institutionisCategoricaelibrodiximus. Haecverosunt cum aliquid de aliquo praedicatur,velaffirmando,vel negando,ut dies est, lux est. At si his mpdiaconditio interveniat, fiet, si dies est, lux est, fitque una hypothetica propasitio exduabus categoricis juncta. Sed quoniam omnissimplex propositio vel affirmativa, vel negativa esl,quatuor modis per connexionem fieri hypotheticae propositiones possunt, aut enim ex duabus affirmativis,aut ex duabus negativis,aul ex affirmativa et negativa,aul ex negativaet affirmativa. Harum omnium exemplasutJdendasunt, quod id quod dicimus clarius innote. scat. Ex duabus affirmativis,si dies est,lux est; ex duabus negativis, si non est animal, non est homo;