Latin
1.1.60 to 1.1.69
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.60-69
Unproofread scanNot analysed yet
ex affirmativa et negativa, si dies est, nox non est. Ex negativa et atfirmativu, si dies non est, nox est. Sed quoniam dictum est idem signiticari si conjunctione et cum, quando in hypotheticis propositionibus ponitur,duobus modis conditionales fierit possunt: uno secundum accidens, altero ut habeant aliquam naturae consequentiam. Secundum accidens hoc modo, ut cum dicimus, cum ignis calidus sit, coelum rotundum est. Non enim quia ignis calidus est, cælum rotundum est, sed id haec propositio designat,quia quo tempore ignis calirJ. us est,eodem tempore coelum quoque rotundum est. Suntautem aliae quae habent ad se comequentiam naturae; barumquoque duplex modus est,unus cum necesseestconsequi,eatamen ipsa consequentia non per terminorum positionem fit jalius vero cum fit consequentia per terminorum positionem. Ac prioris quidem modi exemplumest, ut ita dicamus,cum homosit,animal est, haecenim consequentia inconcussa veritate est subnixa. Sed non idcirco animal est quia homo est,non enim idcirco genusestquiaspeciesest,sed fortasse agenere principium ducitur,magisqueessentiæ causa ex universalibus trahi potest,ut idcirco sit homo quia animal est. Causa enim speciei genus est, at qui dicit: cum homo sit, animal est, rectam ac necessariam consequentiam facit; per terminorum vero positionem talis consequentia non procedit. Sunt autem aliae hypotheticae propositiones in quibus et consequentia necessaria reperietur,etipsius consequentiæ causam terminorum positio facit hoc modo:si terræ fuerit objectus,defectio lunae consequitur; hæc enim consequentia rara est,et idcirco defectio lunas consequitur,quia terrae intervenit objectus. Istæ igitur sunt propositiones certae atque utiles ad demonstrationem. Partimur autem propositiones hypotheticas in duas ac simplices propoaitiones,etprimamquidem cui conjunctio proponitur praecedentem dicimus,se. cundam veroconsequentem,ut inhac,sidiesest,lux est, praecedentem dicimus eam quae dicit, si dies est, consequentem vero partem, lux est.