Latin
1.27 to 1.37
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.27-37
Unproofread scanNot analysed yet
dico quia si non est h, non est c, propositum quippe est,:si est a, est b; ordo vero consequentiae est, si non est b,non est a,quod si non est a, non est c, si igitur non est b, non est c; quod si fuerit b, non necesse est esse c, sit enim a animal,6 animatum,c rationale,et proponatur,si animal est,animatum est, si animal non est, rationale non est: atqui est, animatum non necesse est esse animal, quo fit ut ne rationale quidem; quod si terminum dicat assumptio, si quidem terminus affirmatus fuerit, erit h \quod si idem terminus abnuatur, nullus est syllo-nsmus; nam quoniam si est a,erit b,si non est a, erit c, si est c, erit a; at cum est a, est b, si igitur c, erit b,quod si non sit c,nihil sit necessarium, nam in hac propositione quae dicit,si animal est,animatum est, si animal non est, rationale non est, assumamus,atqui non est rationale, non necesse erit vel esse vel nun esse animal,quocirca ne animatum quidem. llem ex tertia propositi one laJisl-st sylIogismus si esta, non est b, et si non est a,est c; dico quia si est, est c, nam quoniam ita propositum est, si est a, non est b, necesse est consequi, ut si sit b,non sit a; at si non sit a,erit c; si igitur sit, erit c; quod si non sit b,nibil est necessarium; sit enim a animal,5 inanimatum,c insensibile: in hac propositione quae dicit, si est animal, non est inanimatum, si non est anirnal,est insensibile,si assumamus, non est inanimatum, non necesse erit animal esse vel non esse, quare ne insensibile quidem.