Latin
1.38 to 1.49
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.38-49
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero a termino fiat assumptio, si quidem non sit I:, non erit b; si vero sit, nulla necessitas erit conclusionis, nam quoniam ita propositum est, ut si sit,a, non sit b, si vero non sit a, c, ea rerum est consequentia, ut si non sit c, sit a; in his enirn tantum terminis dici potest,quiamedietateprivati sunt; at si sit a, non est b. Si igitur non sit c, non erit b; quod si sit c, nullus est syllogismus; nam in hac propositione quae dicit, si est animal, non est inanimatum, si vero non est animal, insensibile est,assumat aliquis esse insensibile,sequitur quidem ut non sit animal,sed non sequitur utvel sit vel non sit animatum. Ex quarta propositione est syllogismus ita: si est a,non est b,si non est a,non est c; dico quoniam si est b, non est c, nam quoniam ita propositum est, si est a, non est h,eo rerum consequentia est, ut si sit b, non sit a; atqui cum non sit a, positum fuerat non esse c. Si igitur sit b,non est c; quod si non esse assumatur, nullus erit syllogismus. Age enim sit a quidem animal, inanimatum, rationale, et sit haec propositio, si est animal, non estinanimalum, si non est animal, non est rationale; assumamusigitur non esse inanimatum, non necesse erit esse animal,quocirca noc rationale. Rursus si terminus assumatur, si quidem esse ponatur,necesse erit non esse b. At si non est c, nullus est syllogismus,nam quoniam propositum est, si a sit, non esse b, si a non sit, non esse c, necesse est ut, cum sit c, sit etiam a, at si eit a, non sit b, si igitur sit c, non erit b;