Latin
1.50 to 1.60
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.50-60
Unproofread scanNot analysed yet
quod si non esse ponatur, nullus est syllogismus,veluti in hac propositione, si est animal non est inanimatum, si non est animal, non est rationale. Si quis igitur assumat non esse rationale, non necesse erit esse vel non esse animal, quocirca ne inanimatum quidem esse vel non esse. Atque in his quidem quatuor propositionibus,ita a terminus positus est, ut ad quidem esse diceretur, ad vero non esse; quod si ordo mutetur,rursus quatuor erunt alii syllogismi,si terminus assumalur,quatuoretiam alii, si c; ex utraque autem parte quaternæ complexiones erunt, quae nullos faciunt syllogismos. Si enim quinta propositio, si non est, a, est b,si est a, est c; dico quia si non est b, crit c; assumantur enim, atqui non est b,erit igitura,hic enim consequentiae ratus esse constabat. Sed cum est a, est c,si igitur non est b, erit c, quod si esse ponatur, nihil sit necessarium, si enim est b, non erit a, quod si a non es£nihil ad c,quocirca nullus est syllogismus. Non esse autem a, si sit, ea propositio demonstrat,per quam dicimus,si non est a,est b. Hoc eni:n in immediatis tantum contrariisevenit. Age enim sit a quidem anirnal,b vero insensibile3c vero animatum, et proponatur, si animal non est, insensibile est, si animal est,animatum est,et ponatur esse insensibile, necesse est non esse animal. Sed non amimatumquidem vel esse vel non esse necesse est, quod si terminus assumatur, si quidem negative, faciet syllogismum, affirmative vero, nullo modo, nam si non est c, non est a. Quod si non esta, est b, si igitur c, non est b, quod si sit c, non necesse est esse vel non esse a, quo fit ut ne quidem esse vel non esse necesse sit,nam si est animatum, non necesse est esse vel non esse animal,cum vero animal non sit,non necesse est insensibile vel esse vel non esse.