Latin
5.46 to 5.56
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 5.46-56
Unproofread scanNot analysed yet
Sive non sit b, non necesse erit esse vel non esse a,velut in his apparet exemplis. Si enim quis dicat, aut non est album, aut non est nigrum, sed assumat,atqui est album, non erit nigrum; vel rursus, atqui est nigrum,non erit album. Sive album non esse assumpserit, non necesse erit esse vei non esse nigrum; sive nigrum non esse assumpserit, ut si vel non sit album, nullam facietnecessitatem. Itemea propositio per quam ita proponitur, aut est a. aut non est b,dicitur quidem de sibimet adhaerentibus proponiturque in his propositionibus quæ de majoribus ad minora tendunt, similisque est ei propositioni connexæ quae enuntiat,si non est a, non est b. Nam si quis dicit, aut est a, aut non b, si assumat, atqui non est a, modis omnibus non erit b. Si igitur non sit a, non erit b. Id enim hsec disjunctio praemittebat, in hao vero siquidem a negaretur,vel affirmaretur 6,fiebat aliquis syllogismus. Sive autem a affirmaretur,siveb negaretur,nulla eratin conclusione neeessitas:idem provenit in disjunctiva. Nam cum proponitur, aut esta, aut noniest 6, siquidem non sit a,non erit b. Si vero sit b, erit a: quod si sit a, vel non sit b, nihil estnecessarium. ld veroin his terminis approbabimur, si quis ita proponat, aut animal est, aut non homo, si igitur animal non sit, non erit homo; si bomo sit, animal est; sive autern animal sit, non necesse est esse hominem, sive homo non sit, non necesse est animal interire. Ea vero propositio quas dicit,aut non est a, aut est b, in his quae adhaerent proponi potest,et a minoribus all majora contendi, et est similis ei propositioni connexæ quæ dicit: si est a, est b.