Latin
5.57 to 5.69
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 5.57-69
Unproofread scanNot analysed yet
Namcum itaquis enuntiet,si. quidem assumaturesse a,statim consequitur ut sitb. Bed in hac propositione siquidem affirmaretur esse a, sequebatur ut esset b. Quod si negaretur b, sequebatur ut non esset a. Sive autem negaretur a, sive affirmaretur b,nibil necessariumvidebituraccidere. Et in ea igitur propositione disjuncta,quaB dicit, aut non est a,aut est b,siquidem fuerit a, erit hi si non fuerit b, non erita. Sive autem non sit a, sive sit b, nulla est necessitas syllogis! ! li,ut in hoc declaratur exemplo,aut non est homo,aut animalest. Si igitur assumamus,atqui est homo,erit animal. Si negemus esseanimal,non erit homo; si autem hominem negemus,vel animal affirmemus,nibil necessarium cadet. Quocirca ex his quae superius dicta punt declaratur quot disjunctarum propositionum syllogismi sint, vel quibus ab his quae connexae sunt differentiis segregentur. Quæ enim connexæ sunt quamdam in eo quod est esse vel non esse consequentiam monstrant; quae vero per disjunctionem proponuntur ita sunt,ut sibimet consentire non possint. Invenias quoque per connexionem propositiones,quae id intelligi volunt,ut a se nequeant separari,ut cum ita proponimus,si est a, est b. Id nimirum hæc propositiointelligit,quodsi esse potuerit a,statim con-, sequitur ut sit etiam b. Nulla vero earum quæ indisjunctione sunt ita proponitur, ut simul esse videantur. Cum enim dicimus,aut est a,aut est,aut eaedem propositiones quolibet alio modo variamus, id aut conjuncto quae disjunctiva ponitur, sentit simul eas esse non posse. Et cum late earum pateat differentia,idcirco nunc de eisdem pauca subjunximus, quoniam totidem syllogismos fieri dicebamus in his propositionibus quae per disjunctionem fierent quot etiam fuerunt in connexis. Et quoniam de omnibus qui quoquo modo possint fieri hypotheticis syllogismis sufficienter dictum est.