Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Oratione
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 17
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc quid oratio sitsimplex compositaque declarat. Est enim simplex oratio quæ duobus terminis constat. Tertimi autem sunt nomina et verba, quae in simplici propositione prædicamus,ut in eo quod est, Socrates disputat,Socrates et disputat termini sunt. et qui minor terminus in enuntiatione proponitur,ut Socrates,subjectus dicitur,et ponitur prior; qui vero major, prædicatur,et locatur posterior,ut disputat. Quaecunque propositio ex uno subjecto et uno prædicato facta est,illa simplex enuntiatio nuncupatur, atque hoc est quod ait. Harum autem,id est enuntiativarum, simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, ut unum praedicatum quod est aliquid de uno subjecto quodestdealiquo prapdicetur.