Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Oratione
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 18
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem pertinet ad affirmationem,ut aliquid de aliquo prædices. Ad negationem vero, ut unum aliquid ab uno aliquo praedicando disjungas, ut in eo quod est,; Socrates non disputat, disputare unum terminum,a non Socrate alio termino,prædicando disjunxi. Aliæ vero suntoratione; ; enuntiativae, quae compositæ nominantur,quæ ex simplicibus orationibus componuntur, ut est, sesest,lux es; dies est et lux est,duæ sunt simplices enuntiativae orationes, idcirco quod binis terminis constant, ex duabus autem simplicibus orationibus tota haec oratio est,quæ dicit,si dies est,lux est; hoc est enim quod ait. Hæc autem ex his conjuncla,id est ex simplicibus orationibus enuutiativis, velut oratio quaedam jam composita, quippe cujus totum corpus ex his jungitur, quas simplices esse jam supra docui.