Latin
38 to 54
Boethius, Liber De Diffinitione 38-54
Unproofread scanNot analysed yet
Habet enim partes suas certas, integras, de quibus nunc dicere supersedemus. Est diffinitio inimicitiarum apud M. Tullium brevis, ita collocata. An tu majores inimicitias putas eSEequam contrarias hominum voluntates,et dissimilia sludia? hæc, ut diximus, diffinitio rhetorica est, et breviter oratio conclusa quid sint inimicitiae. Post quam diffinitionern adbibelur approbatio. Fidem ac religionemsanctissimamin vita qui putat, potestne ei non inimicus esse qui fana spoliaverit omnia? Deinceps reliqua quæ sequuntur, in quo quidem animadvertere illud licet,possc conjungi etapprobationem diffinitionis,el ded uctionem diffinitionis inspeciem. NainquehicMarcusTulliusinimicitiasesse contrariastudiaetdissimiles voluntates approbatita ut speciem ipsam de qua quærebatur factam verbis includat: potuit enim approbatiofieri, illas esse ini. micitias quæ contrarias continent voluntates, et in rationibus supponendis talis dictio componi,cum fidem alius servet,infidelis sit alius. Nulla dubitatio est quin tali animo prout inter seaffectiinimiciesse credantur. Item religioso viro irreligiosus inimicus est. Alia ergo si ex diversis studiis et voluntatibus supposita dicerentur, sola esset approbatio, non etiam deductio generis in speciem; at cum nunc ita nectitur dictio, fidem sanctissimam in vita qui putat, religionem colendam esse existimatis, sine dubio inimicus est ei quifanaspoJiavit, omnia templa violavit, delubra polluit. Hic etiam Verris idem factum de quo quaeritur ita specialiter continetur et includitur, utsimul cum approbatione et deductione generis in speciem clausum teneatur; post adjungitur, utdiximus,destructio diffinitionisadversaspartis, sed per concessionem, id est similium, an si contra rem meam fecisset injuriam aliquis, jure ei me inimicum esse profiterer? Ponamus igitur adversas partis diffinitionem talem: Inimicitiae sunt, cum contra rem meam aut fecit aliquis, aut dixit injuriam. Hanc diffinitionem sic deslruit M. Tullius, ut concesso eo quod ita estdiffinitum, nihilominus et alio modo sint in:micitiæ,cum aliquis faciat contra omnium rem,honorem et dignitatem.