Latin
55 to 68
Boethius, Liber De Diffinitione 55-68
Unproofread scanNot analysed yet
Talis igitur semper circa rhetoricam diffinitionem per membra quatuor testetur oratio: ut sit diffinitio, approbatio diffinitiones,ded uctio definitionis ad speciem,deinde postremadestruclio diffinitionis partis adversae; sed haec apta rhetoricis, nonetiam philosophis esse videtur. Illa autem quas philosophorum propria est, etiam oratoribus convenit eamque sibi, et ad materiam suam, et ad proprise ornamentum dictionis, adjungit orator. Omnia enim recte oratorexprimit quae sunt in dicendo philosophorum. Nam et vero utitur argumento, quod est philosophorum proprium, utitur etiam necessario. At contra pbilosophus in disputationibus propriis rhetorum cuncta condemnat, neque enim adjungitaliquando signum, neque quod credibile dicitur, et omne probabile penitus a virtute sui sermonis excludit. Ergo diffinitio quæ est philosophorum propria in rebus exprimendis quæ explicat quid sit, quale sit, quemadmodum membris suis constare debeat, exponemus. Diffinitiones esse principia disputandi et supra diximus, et M. Tullius probat, tum in dialogis omnibus, tum etiam in eo libro qui Topica inscribitur, in quo docet primum argumentorum locum esse diffinitionem, hoc est, a toto, cui loco qui appellatur a toto necessario adhibenda est diffinitio, ut ita argumentilocusatoto sit diffinitio. Porro, ut supra diximus, explicandi argumenti quod a toto est dicitur diffinitio. Ergo praeceptis et dialecticorum philosorhorumque omnium illud tenere debemus, non esse diffinitionem, nisi solam quae in ea re quam definire volumus, prius quam ejus rei esse intelligimus, declaret atque ostendat substantiam. Hoc ut apertius fiat, docebimus nullam esse diffinitionem certam, integram,apprubandam, nisi eam quam dicunt philosophi substantialem, Græce οὐσιώδης appellatur. Quid autem subslantiale sit, alibi explicandum. Ad cognitionem interim illud accedat, quoties de aliquo quaeritur quid sit, tunc posse esse certam ac substantialem diffinitionem, quoties ejus rei de qua quaeritur, ut diximus, genus ponimus,et inde caetera per differentias in oratione subjungimus.