Latin
69 to 86
Boethius, Liber De Diffinitione 69-86
Unproofread scanNot analysed yet
Non alienum videtur exemplum ponere, et sic ad reliqua quae sunt obscura transire. Quaeritur homo quid sit, huic utique genus est animal. Cum igitur in diffinitione quae explicabo quid sit homo, animal dixero, ac deinde reliqua connectam, erit substantialis diffinitio. Substantiam enim bominis declaravi cum dixi animal. Item cum quaero quid sit album aut nigrum, si dixero album est color, quia color genus est ad hoc de quo quaero, album velnigrum,jam substantialis erit diffinitio quae incipit a genere, et sic caetera connectit. Haec substantialis esse dicetur, et haec propria, et haec integra. Hsec a philosophis probata,itautaliomodo facta diffinitio nunquam essr- dicatur; verum a quibusdam hoc nomen eliam ad alia quae alio modo diffiniuntur,sæpe transferlur. Ergo haECsubstantialisdiffinitioaM. Tullio sic explicatur. Oportere nos posito genere ejus rei de qua quæritur, subjungere species,ut alia quæ vicina esse possint discretis communionibus separemus, et tandiu interponamus differentias, quandiu ad proprium ejus de quo quaeritursignata ejus expressioneveniamus. Ipse in Topicis exempla subjecit. Nos vero ne fiat in exemplis lectori ex jure confusio, noc proponamus exemplum: homo est animal rationale, mortale, terrenum, bipes, risus capax. Animal cum dictum est substantia hominis declarata est. Est enim,ut supra diximus,ad hominem genus animal, omne autem genus speciei suae substantialis est declaratio; sed bic animal quia late palebat, abjecta species est terrenum, jam exclusum est, quod aut aereum est, aut humidum. Bipes vero. propter alia animalia positum est quae plurimis pedibus innituntur. Item rationale propter illa quae ratione egent. Mortale autem propter id quod Deus est. Quibus omnibus animalibus quas convenire poterant ad superiora ill oratione posita discretis atque seclusis, adjectum est proprium in parte postrema, est enim solum hominis quod ridet.