Latin
Book 2, Chapter 1
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1
Unproofread scanNot analysed yet
Quæstiones aequales sunt numero iis quaecunque vere scimus. Quaerimus autem quaWor, quia propter quid, si est, et quid est. Cum enim utrum hoc insit, aut hoc quærimus, in numerum ponentes ut utrum sol deficiat aut non, ipsum quia quærimus. Signum autem hujus, invenientes enim quia deficit, pausamus,et si in principio scirem us quia deMceret, non quæreremus utrum. Cum autem sciamus ipsum, quia ipsum propter quid quærimus,ut scientes quia deficit sol, et quia movetur terra. et propter quid deficit, et propter quid terra movetur,quærimus hæc quidem sic. Quædam autem alio modo quærimus,ut si est, aut non est centaurus, aut Deus,hoc autem si est aut non, simpIicite, dico, sed non si albus est, aut non. Cognoscentes autem quoniam est, quid est quærimus,ut quid igiturestDeus,aut quid est homo. Quæ quidem igitur quærimus, et quae invenientes scimus, haec et tot sunt.