Latin
Book 1, Chapter 27
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.27
Unproofread scanNot analysed yet
Solertia autem est subtilitas quaedam in non perspecto tempore medii. Ut si aliquis videns quod lunasplendorem semper habet ad solem,statim intellexerit propter quid huc sit, quia propter id quod illustratur a sole, aut disputantem cum divite, cognovit quoniam commodatum est, aut propter id quod amici sunt, quia inimici ejusdem sunt. Omnes enim causas medias videns, cognovit et ultima. Splendidum esse ad solem sit, in quo a lucere a sole, b: luna, c, inest igitur lunæ quidem ipsic b, quod quidem est lucere a sole, ipsi autem b a, quod estad hoc esse splendidum, a quo splendet, quare et ipsi c, inest a per b.