Latin
1.18.15 to 1.18.22
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.18.15-22
Unproofread scanNot analysed yet
Unus quidem igitur modus demonstrationis, dicitur hic. Adhuc autem alius,si de quibus priora quaedam prædicantur,est horum demonstratio,quorurn autem est demonstratio,neque potius habere possibile est ad ipsa,quam scire,neque scire est sine demonstratione, si autem boc,per bæc sit notum. Haec autem nescimus, neque melius habemus ad ipsa quam scire,neque per bæc notum sciemus. 5i igitur est aliquid scire per demonstrationem simpliciter. et non ex aliquibus, neque ex suppositione,necessarium est stare prædicationes mediorum, si enim non steterint, sed est semper acceptio in superius, omnium erit demonstralio,quare si infinita non possibile est pertraasire,quorum est demonstratio,hæc non sciemus per demonstrationem. Si ibitur neque melius habemus ad ipsa quam scire, non erit scire per demonstrationem simpliciter, sed ex suppositione. Logice quidem igitur ex his utique aliquis credat, de eo quod dictum est. Analytice autem manifestum est per bæc velocius, neque in sursum, neque in deorsum infinita prædicata contingit esse in demonstrativi scientiis, de quibus intentio est; demonstratio enim est ex his quaecunque ipsa quidem insunt secundum seipsa rebus, secundum seipsa vero dupliciter i quæcunque enim in illis insunt in eo quod quid est,ct in quibus ipsa in eo quod quid est insunt ipsis,ut in numero impar, quod inest quidem numero,, est autem ipse numerus in ratione ipsius, et iterum multitudo, aut divisihiJe,in ratione numeri, horum autem neutr:t contingit infinita esse, neque ut impar numeri. Iterum enim si impar illud insit, cui ineratexistenti hoc, si est primum numerus,erit iis uxinsunt ipsi. Si igitur non contingit infinita hujusmodi esse in uno,neque in sursum erunt intinita,at vero necesse est omnia inesse primo, ut nurnero,et inillis numerum,quare convertibilia erunt, sed non excedentia.