Latin
1.18.23 to 1.18.25
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.18.23-25
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen quæcunque sunt in eo quod quid est,neque haec infinita sunt,neque esset definire: quare si pradicataper se quidem omnia dicuntur, haec autem non infinita sunt,stabunt utique in sursum, quare et in deorsum, si autem sic est,et quae sunt in medio duorum terminorum semper sunt finita. Si vero hoc est, manifestum jam est,et demonstratio non quod necesse est principia esse, et non omnium esse demonstrationem, quod quidem diximus quosdam dicere,jugta principium, si enim principia sunt. Non omnia sunt demonstrubilia,neque in infinitum possibile ire, esse enim horum quodlibet, nibil est aliud quam esse nullum spatium sine medio,et indivisibile,sed omnia divisibiJia. lntus enim immittendoterminum,sed non assumendo demonstratur quod demonstratur, quare sihoc in infinitum contingit ire,contingit utique duorum terminorum infinita esse interius media,sed hoc impossibile est, si praedicationes steterint in superius, et in inferius: quod autem stent, monstratum est logice prius, analytice vero nunc.