Latin
Book 1, Chapter 20
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.20.3
Unproofread scanNot analysed yet
AmpIius,si magis eligenda est secundum quam hoc et aliud, quam secundum quam hoc solum eognovit, universale autem babens, cognovit particulare, hoc autem, universale non scivit,quare et sic utique magis eligenda erit universalis. Amplius autem et sic. UniversaIe enim magis scire est eo quod est per medium demonstrare,cum propius sit principio, proxime autem immediatum est, hoc autem est principium. Si igitur quae ex principio est ea qua: non ex principio, quae magis ex principio ea quae minus est,certior est demonstratio,estautem huju8- modi universalis magis,dignior utique erit universalis, ut si oportet monstrare a de d, media aulem siol in quibus est bc,magis autem sursum sit G quam c, quare sper magis est universalis, sed eorum quae dicta sunt quaedam logica sunt. Maxime autem manifestum est quod universalia magis praecipua sit, quoniam propositionum quidem hanc priorem habentes, scimus quodammodo, et pOEleriorem et habemus potentia, ut si aliquis cognoverit quod omnis triangulus habeat tres duobus rectis æquaIcs, scivit quodam modo et quod isosceles duobus rectis potentia sit,et si non cognovit isosceles quod triangulus sit,hanc autem babens propositionem, nullo modo universale cognovit, neque potentia, neque actu. Et universalis quidem intelligibilis est, sed particularis in sensu perficitur. Quod igitur universalis dignior sit particulari, tot nobis dicta sint.