Latin
Book 1, Chapter 21
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.21
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem monstrativa sit dignior privativa,hinc manifestum est,sit enim haec demonstratio dignior (aI]is eisdem existentibus)aut ex minoribus quæstionibns,aut suppositionibus, aut propositionibus. Si enim notae sunt similiter velocius cognoscere per hoec erit, hoc autem appetibilius est, Ratio autem proposttionis quod melior sit ex minoribus, universaliter estsic,si enim contingitsimiliter cognitaesse mediæ, priora autem notiora suet. Si autem per media demonstratio eorum,quæ sunt b cd quod a in sit,allera autem demonstratio quod a in sit per h similiter igitur se babet hoc quod a in sit. et quod a in e sit,sed quod a in sit prius est, et co. gnoscibilius quam quod a in e, per hoc enim illud demonstratur: credibilius autem est per quod. Et quæ per pauciora demonstratio, potior aliis eisdem existentibus. Utraeque quidem per terminos tres et propositiones duas monstrant,sed hæc quidem esse aliquid accipit,illa vero et esse,et non esse aliquid. Per plura itaque, quare dignior est. Amplius, quoniam ostensum est impossibile per utramque privativarum propositionum fieri syIlogisrnum,sed oportere quidem hujusmodi esse unam,aliam vero quoniam est. Amplius,præter hoc oportet et hoc accipere,prædicativas enim augmentata demonstratione necesse est fieri plures,privativasautem impossibile, plures una in omni syllogismo esse. Sit enim in nullo esse a in quibus est b, in autem omni sit b, si igitur opus est rursus augere utrasque propositiones, medium injiciendum est, hujus quidem a sit d, sed b sit e,e igitur manifestum est praedicativum esse,sed d de quidem prædicativum, a autem de tanquam privativum ponitur: enim de omni b, sed a oportet in nullo esse,fit ergo una privativa propositio. Idem autem modus est et in aliis syllogismis. Semper enim medium prædicativorum terminorum,prædicativum in utraque est,sed privativi in altera privativum necesse est esse,quare hæc una hujusmodi fit propositio,aliæ vero prædicativæ. Si igitur notius est per quod demonstratur, et credibilius, demonstratur autem privativa quidem per prærdicativam,hæc autem per illam non demonstratur, prior ergo, et notiorn etcredibilior cum sit, melior itaque erit. Amplius,si principium syllogismi propositio universalis sit immediata, est autem ut in monstrativa prædicativa,in privativa autem,negativa prior, et notior (per affirmativam enim negativa nota) et prior affirmativa est, sicut esse prius est non esse. Quare potius est principium monstrativæ quam privativæ, dignioribus autem principiis utitur dignior. Adhuc principalior est, sine enim monstrativa non est privativa,Quod quidem prædicativa, privativa dignior sit, manifestum est.