Latin
1.7.1.1 to 1.7.1.8
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.7.1.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem ex necessitate sunt circa unumquodque genus quaecunque per se sunt,et secundum quod unum quodque estmanifestum estquoniamde iis quEe sunt per se,scientificæ demonstrationes,et ex talibus sunt. Accidentiaenimnon necessaria sunt. Quare non necessarium conclusionem scire propter quid sit, nequesi sempersint,non per se autem,utsunt per signa syllogismi,boc enim per se,oon per se sciet, neque propter quod. Propter quid autem scire et per causam scire. Propter hoc ipsum ergo oportet et tertio rnedium,et primum medio inesse. Non ergo est ex alio genere descendentem demonstrare, ut geometricum in arithmeticam. Tria euim sunt in demonstrationibus: unum quidem quæ demonstratur concIusio,hoc autem est quod inest alicui generi per se; unum autem dignitates; dignitates autem sunt ex quibus est demonstratio; tertium autem genus subjectum,cujus passiones,et per se accidentiaostendit demonstratio. Ex quibus igitur demonstratio fit,contingileadem esse. Quorum autem genus alterum est, sicut arithmeticæ et geomelriæ, non est aritbmeticam demonstrationem convenire in magnitudinibus accidentia,nisi magnitudinesnumeri sint(hoc autem quo modo contingitinquibusdam posterius dicetur), sed arithmetica demonstratio sem per habet genus circa quod fit demonstratio,et aliae sirniliter. Quare aut simpliciter necesse est idem esse genus,aut aliquo mouo,si debet demonstratio descendere, aliter autem quoniam impossibile,manifestum est,ex eodem enim genere necesse est ultima, et media esse, si namque non sunt per se,accidentia erunt. Propter hoc geometriae non est demonstrare quod contrariorum una sit scientia, sed neque quod duo cubi sit unus cubus, neque alterius scientiæ, quod alterius est, sed aut quaecunque sic se habent ad invicem, ut quod alterum sit sub altero,llt perspectivo ad geometriam,et consonantia ad aritmethicam, neque si aliquid inest lineis non secundum quod lineae sunt, et non in quantum ex propriis principiis,ut si puIcherrima linearum recta est,aut si contrario modo se habeat circuIaris,non enim secundum quod proprium ipsarum genusest,sed in quantum commune quoddam. Manifestum autem est,et si sint proposi-.