Latin
1.7.1.9 to 1.7.1.18
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.7.1.9-18
Unproofread scanNot analysed yet
tiones universales ex quibus est syllogismus,quod necesse est etconclusionem perpetuam esse hujusmodi demonstrationis, et simpliciter (ut est dicere demonstrationis. Non est ergo demonstratio corruptibilium,neque scientia simpliciter, sed sic est sicut secundum accidens,et non universalis ipsius est, sed aliquando et sic; cum autem ita sit, necesse est alteram non universalem esse propositio. nem et corruptibilem; corruptibilem quidem,quoniam et conclusio est; non universalem autem, quod hoc quidem erit, hoc autem non erit ex quibus est, quare non est syllogizare universaliter, sed quoniam nunc est. Similiter se habet de definitione, quoniam quidem est definitio aut principium demonstrationis, aut demonstratio positione differens, aut conclusio quaedam demonstrationis. Eorum autem quae saepe fiunt, sunt demonstrationes et scientiae (ut luna? defeotus), manifestum est quoniam secundum quod hujusmodi sunt, semper sunt, in quantum autem non semper secundum partem sunt. Sicut autem defectus est, similiter et in aliis.