Latin
11.22 to 11.35
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 11.22-35
Unproofread scanNot analysed yet
ut salventur vasa. Hoc quidem gratia hujus quod est sanari, illud vero gratia hujus quod est salvari, et propter quid oportet post cœnam ambulare, et cujus gratia oportet, nihil differt. Sit ambulare post cœnam, in quo c, non eminere cibos, in quo b, sanari in quo a. Sit igitur in eo quod est post coenam ambulat, esse facere non supereminere cibos juxta os ventris, et hoc esse sanum, videturenim inesse ipsi ambulare quod est c, non eminere cibos. In autem a, hoc quod est sauativum, quae igitur causa est, in quod a sit, quod est gratia cujus? non eminere, hoc autem est sicut illius ratio,a enim sic reddetur, propter quid inest c? quoniam hoc est sanari, hoc. sic habere. Oportet autem commulare rationes, et sic singula magis apparebunt. Generationes autem econtrario hic et in causis secundum motum: ibi enim medium oportet primum fieri, hic autem ipsum extremum, ultimum autem gratiacujus. Contingitaulem idemet gratia cujus esse et ex necessitate, ut per lucerna pellem lumen egredi; etenim ex necessitate disgreditur, quod in parv>l est partibitius, et per majores poros, si quidem lumen fit disgrediendo,et gratia cuju,sut non offendamus. Nonne igitur si esse contingit, et fieri contigit? sicut si tonat exstincto igne, necesse est sizire et sonare, et (quemadmodum Pythagonci dicunt) minarum causa iis qui sunt in tartaro, quatenus timeant. Plurima autem hujusmodi sunt, et maxime in iis quæ natura subsistunt, et in constantibus hæc quidem propter hoc natura facit, illa vero ex necessitate. Necessitas autem est duplex, hæc quidem secundum naturam et aptitudinem, hæc vero violenta et contra aptitudinem, sicut lapis ex necessitate et sursum et deorsum fertur, sed non propter eamdem necessitatem.