Latin
11.36 to 11.43
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 11.36-43
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in iis quæ sunt ab intelligentia, alia quidem nequaquam sunt ab eo quod per se frustra est, ut domus aut effigies neque ex necessitate sunt, sed propter hoc. Alia vero a fortuna suut,ut sanitas,et saIus,maxime in quibus cunque contingil,et sic et aliter cum non a fortuna generatio sit. Quare finio bonus alicujus gratia fit, aut natura,aut arte; a fortuna autem nihil propter aliquid fit. Eadem autem causa est et et in iis quæ fiunt, et in factis, et futuris, quæ vere est iis quae sunt, medium enim causa est; verumtamen in iis quæ sunt quae est, in iis autem quae fiunt quæ fit, factis autem facta,et futuris futura. Ut propter quid factus est defectus,propter id quod in medio facta est terra, fit enim propter id quod fit, erit autem et propter id quod erit in medio,et est autem propter id quod est. Ut quid est crystalJus,accipiatur quoniam aqua congelata est. Aqua in quo c, congelata in quo a,rausa media in quo t,defeclus caloris penitus,est igitur in quidern b,in hoc autem congelatum esse, quod est in quo est a,6t autem crystallu? ,cum fiat b, fac! us est autem facto, erit autem futuro b. Sic quidem igitur causa,etcujuscausaest, simul fit cum fit, et est cum est, et in eo quod factum est, et futuro eodem modo.