Latin
Book 2, Chapter 15
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 15
Unproofread scanNot analysed yet
Facile autem est magis singulare definire, quam universale,unde oportet a singularibus in universalia ascendere. Et namque aequivocationes magis latent in universalibus quam in indifferentibus. Sicut autem in demonstrationibus oportetsyllogizari inesse sic et in terminis clarum: hoc autem erit, si per ea quae secundum unumquodque dicuntu!' ,sit in unoquoque genere definiri separatim, ut simile non omne, sed in coloribus et figuris, et acutum,quod est in voce,et sic in commune erit ire,timentem ne æquivocatio contingat. Si autem nou oportet disputare in methaphoris,manifestum est neque definire rnetaphoris,neque quæcunquedicuntur in metaphoris, disputare enim erit necesse in metaphoris.