Latin
Book 2, Chapter 16
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 16
Unproofread scanNot analysed yet
Ut habeamus proposita,eligere oportet decisiones et divisiones,sic autem eligere secundum subjectum genus commune omnium. Ut si animalia sint quae considerantur, qualia omni animaIi insunt. Acceptis autem his, reliquorum primo qualia omni sequantur, ut si hoc est avis,qualia omni sequantur avi et sic sem-. per illiproxima. Manifestum enim est quoniam habebimusjam dicere propter quid insunt sequentia iis quæ sunt sub communi,ut propter quid homini aut equo insunt. Sit autem animal in quo a, autem sequentia omni animali,in quibus autem sunt e d e,sicut quaedam ani malia, manifesturn igitur est propter quod est b in d, propter a enim, similiter autem et ill aliis, et semper in aliis eadem est ratio. Nunc quidem secundum ea quae assignantur communia nomina, dicimus. Oportet autem non solum in his considerare,sed et si aliud aliquidvidetur commune existens accipientern,posteaquibus boc inhæreat,et qualia huic sequantur,ut cornua hahentibus habere ventres, et non utrobique dentes esse, item habere cornua quibus sequitur, manifestum enim propter quid in illis est quod dicitur, propter id enim quod cornua habent, inest. AmpIius,alius modus est se,- cundum anaIogum eIigere,unum enim accipere non est idem, quod oportet vocare seipsum, et spinam, et os,sunt autem quæ sequuntur,et his,tanquam natura una hujusmodiexistente. Eadem autem proposita sunt,quæ quidem idem medium habent,llt quoniam omniacontrarii status,horum autem quædam genere eadem sunt,quæ cunque habent ditferentias, ex quo aliorum aut aliter sunt, ut propter quid resonat, aut propter quid apparet, et propter quod iris; omnia enim hæc quidem unum propositum sunt genere, omnia enim repercussio sunt,sed specie altera. Alia autem ex eo qUlod medium quidem subalternum medium est,differunt propositorurn,ut propter quid Nilus finiente mense nJagisfluit? propter id quod hibernior est finiens mensis. Propter quid autem hibernior est finiens mensis? propterid quod luna deficit. Hæc enim sic se habent ad invicem.