Latin
17.1 to 17.10
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 17.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
De causa autem,et cujuscausa est dubitabit aliquis, nunquid cum causatum est,et causa est,ut si folia fluunt, aut deficit luna, et causa deficiendi,vel folia cadendi erit,ut si hujus est lata habere folia, deficiendi autem terram in medio esse. Si enim non, aliqua alia erit causa ipsorum, si vero causa sit,et causatum simuI,ut si in medio est terra,deficit,aut, si latum est folium, folia flunnt; si autem sic est, simul utique erunt,et demonstrabuntur per invicem. Sit enim folium fluere in quo a,latum autem folium in quo b,vitis vero in quo::,si igitur in est a,omne enim latum folium habens folio fluit, autem inest b,omnis enim vitis habet lata folia,et ain est, omnis vitis folio fluit: causa est medium. Sed et quoniam latis foliis vitis sit,est propter id quod folio fluit demonstrare. Sit enim latum quidem folium, e autem folio fluere, vitis vero in quo f. In /igitur est e,etenim folio Unit omnis vitis,in e autem est,omne enim fluens folio,latum est folium babens; omnis itaque vitis latum est folium habens, causa autem est folio fluere. Si autem non contingit casus esse ad invicem, causa enim prius est eo cujus est causa,et deficiendi quidem est causa,terram esse in medio,ejus autem quod est in medio terram esse, non est causa deficere. Si igit,ur per causam demonstratio est, propter quid est, si vero non per causam ipsius,quia,quoniam quidemterrain medio est cognovit, propter qu:d autem non. Quod autem non, deficere causa sit in medio esse, sed hoc, deficiendi manifestum est; in ratione enim deficiendi, inest quod est in medio,quare manifestum est quod per hoc illud cognoscetur, sed, non boc per illud.