Latin
3.1 to 3.13
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 3.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo autem quod quid est demonstratur. et quis modus introductionis,et quid est definitio, et quorum, dicemus, primum opponentes de ipsis. Principium autem sit futurorum, quod quidem sit maxime proprium habitis rationibus Dubitabit autem aliquis utrum sit idern,et secundum idem defi. nitione scire et demonstratione scire, aut sit impossibile. Definitio enim ipsius quod quid est esse videtur; quod autem quid est omne universale et prædicaLivurn est; syllogismi autem Bunt,alii quidem privativi, alii vero non universales, sicut in secunda figura privativi omnes sunt, in tertia vero non universales. Post ea neque eorum quae in prima figura prædicativorum omnium est definitio,ut quoniam omnis triangulus duobus rectis habet æquales. Hujus autem ratio est, quoniam scire demonstrabile est demonstrationem habere,quare si in talibus est demonshatio,est manifestum quod non utique erit eorum definitio. Sciet enim utique aliquis et secundum definitionem,non babensdemonstrationem, nihil enim prohibet non simuI babere. Sufficit autcm! ides et ex inductione. nihil enim definientes aliquando cognoscemus,neque eorum quæ per se sunt, neqtte quae secundum accidens. Amplius,si definitio substantiae quaedam cornitio est,bujusmodi manifestum est quod non sintsubstantiæ,quoniamquidem igitur non est definitio omnis cujus est demonstratio, manifestum est. Quid autem cujus est detlnitio,nunquid omnis demonstratio est,aut non? una quidem jam ratio et de hoc eadem est,unius enim inquantum unum est una scientia, quare si utique scire demonstrabile est demonstrationem habere,accidit quoddam impossibile, definitionem enim babens si ne demonstratione sciet. Amplius,principia demon. slrationum sunt definitiones,quorum non esse demonstrationes monstratum est prius:autenirn erunt principia demonstrabilia,et principiorum principia, et hoc in infinitum abibit; aut primae defi-mtiones erunt indemonstrabiles. Sed utrum si non omnis ejusdem, sed alicujus ejusdem sit definitio et demonstratio, an impossibile sit;