Latin
3.14 to 3.19
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 3.14-19
Unproofread scanNot analysed yet
non enim ejusdem demonstratio cujus est definitio, definitio quidem ipsius quid est,et substantiae est,sed demonstrationes omnes videntur supponere,et accipientes quod quid est,ut mathernaticæquhl unitas,et quid impar, et similiter alix. Amplius,ornnis demonstratio aliquid de aliquo rnonstrat,ut quia est,aut non est; in definitione autem nibil alterum de altero prædicatur, ut neque quod animal de bipede, neque hoc de anirnali,neque de plano figura,neque enim est planum figura,neque figura planumAmplius,alterum quod quid est,et quia rnonstrare,definitio enim qmd est ostendit, sed demonstratio quia est hoc de hoc, aut non est. Alterius autem altera demonstratio est,nisi sit tanquam pars quasdam totius (boc autem dico quod ostensum est duobus rectis æquales habere de isoscele, si omnis ostensus est triangulus, pars enim hoc est, iliad totum); hæc autem ad invicem non sese habent sic,et quia est,et quid est, non enim alterumest alterius pars. Manifestum itaque quoniam neque cujus definitio,omnis hujus demonstratio,neque cujus omnis sit demonstratio, et hujus omnis sit definitio. Quare omnino ejusdem nullius contin git utraque habere. Manifestum est itaque quod neque definitio et demonstratio neque idem erunt. neque alterum in altero,et namque subjecta similiter se haberent,. Haec ergo usque huc addubitata sunt.