Latin
1.11.26 to 1.11.28
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.11.26-28
Unproofread scanNot analysed yet
In utriusque autem affirmativis et privativis existentibus syllogismis necesse est alteram propositionem similem esse conclusioni. Dico autem similem, si inesse quidem, inexistentem, si autem necessaria, necessariam. Quare et hoc palam,quoniam non erit conclusio neque necessari0 neque inesse,non sumpta vel necessaria, vel quæ £inesse significet propositione. Igitur de necessario quomodo fit, et quam differentiam habeat ad inesse,sufficientem pene dictum est.