Latin
1.12.1 to 1.12.10
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.12.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
De contingente autem post haec dicemus,quando, et quomodo,et per quae erit syllogismus. Dico autem contingere, et contingens,quo non existente necessario, posito autem inesse, nihil erit propter hoc impossibile. Nam necessarium aequivoce contingere dicitur. Quoniam autem hoc est contingens,manifestam ex affirmationibus et negationibus oppositis. Nam non contingit esse, non possibile esse et impossibile esse, et necesse est non esse, vel eadem sunt, vel sequuntur se invicem, quare et opposita his contingit esse, et non impossibile esse, et non necesse non esse, eadem erunt,vel sequentia seinvicem. De omni enim affirmatio, vel negatio vera. Erit ergo contingens necessarium, et non necessarium contingens. Accidit autem omnes quæ secundum contingere sunt propositiones converti sibi invicem,dico autem non affirmativas negativis,sed quascunque affirmativam habentfiguram secundum oppositionem, ut ea quæ est contingit esse ei quae est contingit non esse,et ea quae est contingit omni ei quae est contingit nulli, vel non omni, et quæ alicui, et quae non alicui,eadem autem modo et in aliis. Quoniam enim quod est contingens non est necessarium,et quod non est. necessarium possibile est non esse, manifestum quoniam si contingit a inesse b,contingit et non inesse, et si omni contingit inesse, et omni contingit non inesse. Similiter autem et in particularibus affirmationibus,nam ea. dem demonstratio. Sunt autem hujusmodi propositiones prædicativæ,nam contingere ei quod est esse similiter ponitur, quemadmodum dictum est prius, Determinatis autem his, rursum dicimus quoniam contingere duobus modis dicitur; uno quidem,quod plerumque fit et deficit, necessarium, ut canescere hominem, vel augeri, vel minui, vel omnino quod natum est esse. Hoc enim non continuum habet necessarium,eo quod non semper est homo, cum tamen homo est, aut ex necessitate, aut ut in pluribus est. Alio autem modo infinitum,quod et sic, et non sic possibile, ut animal ambulare, vel ambulante fieri motum terræ,veI omnino quod casu fit, nihil enim magis sic natum est, vel contrario.