Latin
1.12.11 to 1.12.13
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.12.11-13
Unproofread scanNot analysed yet
Convertitur ergo et secundum oppositas propositiones utrumque contingens,non tamen eodem modo,sed quod natum quidem est esse ei quod non ex necessitate esse. Sic enim contingit non canescere hominem. Infinitum autem ei quod nihil magis sic, vel illo modo. Disciplina autem,et syllogismus demonstrativus,ex infinilisquidem non est,eo quod inordinatum et medium, ex iis vero qua nata sunt esse, pene orationes et considerationes fiunt de sic contiogentibus,ex illis autem possibile quidem est fieri syllogismum,non tamen solet quæri. Hæc ergo definientur magis in sequentibus,nuncautem dicemus quando et quomodo,et quis erit syllogismus ex contingentibuspropositionibus. Quoniamautem contingere hoc huic inesse dupliciter est accipere, aut enim cui inest hoc,aut cui contingit ipsum inesse, nam de quo b, a contingere horum alterum significat, aut de quo dicitur b, aut de quo contingit dici, de quo autem b,a contingere, aut omni possibile inesse a, nihil differt. Manifestum igitur quoniam dupliciter dicetur a omni inesse contingere. Primum ergo dicemus si de quo contingit 6, et de quo contingit a, quis erit,et qualis syllogismus, sic enim utræque propositiones sumuntursecundum contingere,quando autem de quo est contingit a, hæc quidem inesse,illa vero contingens,quare a similibus figuris incipiendum,quemadmodum est in aliis.