Latin
1.14.2.1 to 1.14.2.10
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.2.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem privativum ponatur ad majorem extremitatem contingere significans, ex ipsis quidem sumptis propositionibus, nullus erit syllogismus, con versa autem secundumcontingens propositione, erit quemadmodum in prioribus. Insit enim a omni btb autem contingat nulli c,sic ergo habentibus se terminis, nihil erit necessarium. Si autem convertatur b c,et sumatur contingere omni c, fiet syllogismusquemadmodum prius,similiter enim habent se termini positione. Eodem autem modo et cum privativa sunt utraque intervalla,si a quidem non in esse, b autem nulli, contingere significat, nam per ea quidem quae sumpta sunt nullo modo fit necessarium, conversa autem secundum contingens propositione erit syllogismus,sumatur enim a quidem,nulli inesse,6 autem contingere nulli c, per haec quidem nihil necessarium. Si autem sumatur omni contingere, quod verum est, a autem propositio similiter se habeal,rursus erit idem syllogismus. Si autem non inesse; ponatur omni c, et non contingere non inesse, non erit syllogismus nullo modo, sive privativa sit, sive affirmativa a propositio. Termini autem communes exnecessitate quidem inesse,album, animal, nix. Non contingere autem, album, animal, pix. Manifestum est igitur quoniam cum universales sunt termini,et hæc quidem propositionum inesse,illa vero sumitur contingens, quando quas ad minorem est extremitatem contingere sumitur propositio, semper fit syllogismus,verumtamen quandoquidem ex ipsis, quando autem propositione conversa, quando vero utrumque horum,et ob quam causam,diximus. Si autem hocquidemuniversale,illud vero particularesumitur intervallorum,quando ad majorem quidem extremitatem universale ponitur, et contingens sive negativum,siveaffirmativum,particuIare autem affirmativum et inesse,erit syllogismus perfectus,quemadmodum et cum universales sunt termini, demonstratio autem eadem quæ et prius. Quando autem universale quidem fuerit,ad majorem extremitatem inesse, et non contingens,alterum vero particulare,et contingens,sive affirmative,sive negative ponantur utrasque, sive haec quidem negativa, illa vero affirmativa, omnino erit syllogismus imperfectus.