Latin
1.14.2.11 to 1.14.2.18
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.2.11-18
Unproofread scanNot analysed yet
Verum. hi quidem per impossibile ostenduntur,illi vero per conversionem contingentis,quemad modum in prioribus. Erit autem syllogismus per conversionem, et quando universalis quidem ad majorem extremitatem posita significaverit inesse,vel non inesse,particularis vero cum sit privativa,sumatur contingens, ut si a quidem omni inest,vel non inest,b autem alicui contingit non inesse, conversa enim b c, secundum contingere fit syllogismus. Quandoautem non inesse sumetur particulariter posita propositio, non erit syllogismus. Termini inesne, album, animal, nix; non inesse autem, album, animal, pix, per indefinitum enim est sumenda demonstratio. Si autem universale quidem ponatur ad minorem extremitatem,particulare autem ad majorem sive privativum, sive affirmativum, sive contingens, sive inesse utrumvis, nullo modo erit syllogismus. Nec cum particulares, vel indefinitae ponentur propositiones, sive contingere sumptæ, sive inesse, seu permutatim,nec sic erit syllogismus,demonstratio autem eadem quæ in prioribus. Termini autem com munes inessequidem,ex necessitate,animal,album homo; non contingere vero, animal,album,tunica. Manifestum est igitur quoniam universali posito ad majorem extremitatem semper erit syIlogismus,ad minorem autem nunquam.