Latin
1.28.1 to 1.28.6
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.28.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo autem idonei erimus semper syllogizare ad propositum, et per quam viam sumemus circa unumquodque principia,nunc dicendum. Non enim solum fortasse oportet generationem considerare syllogisrnorum, sed et potestatem habere faciendi. Omnium igitur quæ sunt, hæc qnidem sunt tali a, ut de nullo alio praedicentur vere universaliter, ut Oleon, et Callias,et quod singulare, et sensibile, de his autem alia,nam et homo, et animal uterque horum est. Illa vero et ipsa quidem de aliis prædicantur, de illis autem alia prius non prædicantur, alia autem et ipsa de aliis,et de his alia,ut homo de Callia,et de homine animal. Quoniam ergo quaedam eorum quae sunt de nullo nata sunt dici, palam: namsensibilium pene unumquodque est hujusmodi, ut de nullo prædicelur,nisi,ut secundum accidens, dicimus enim quandoque album illud Socratem esse, et hoc veniens Galliam. Quoniam autem in sursum pergentibus statur quandoque, rursum dicemus. Nunc autem sit hoepositum,de iis ergo pradicatum aliquod non est demonstrare nisi secundum opinionem,sed hæc de aliis,neque singularia de aliis, sed alia de ipsis. Qus autem in medio sunt,manifestum quoniam utrumque contingit,nam et hæc de aliis, et alia de his dicuntur, et pene rationes et considerationes sunt maxime de his. Oportet ergo propositiones circa unumquoque horum sic snmere supponentem,ipsum primum et definitiones,et quæcunque propria eunt rei,deinde post hoc quascunque sequuntur, rem. Et rursum quæ res sequitur,et quaecunque non contingit ipsi inesse,quibus autem ipsa non contingit,non surnendum,eo quod convertitur privativa, Dividendum autem est, et eorum quae sequuntur, quaecunque in eo quod quid est,et quæcunque ut propria, et quaecunque ut accidentia praedicantur, et horum quæ secundum opinionem,et quae secundum veritatem.