Latin
1.28.7 to 1.28.13
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.28.7-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto enim plurium talium abundaverit quis,citius inveniet conclusionem,quanto autem veriorum,magis demonstrabit. Oportet autem eligere non quse sequuntur aliquam, sed quæcunque totam rem sequuntur, ut non quod aliquem hominem, sed quod omnem hominem sequitur, per universales enim propositiones fit syllogismus. Cum autem est indefinitum,incertum si universalis est propositio, cum vero definitum, manifestum. Similiter autem eligendum et quae ipsum sequitur tota, propter dictam causam. Jpsum autem quod sequitur, non est sumendum totum sequi,dico ut hominem omneanimal, aut musicam, omnem disciplinam, sed simpliciter solum sequi quemadmodum et praetendimus, etenim inutile alterum et impossible,ut omnem hominem esse omne animal, vel justitiam omne bonum, sed cui consequens est, in illo omni esse dicitur. Quando autem ab aliquocontinetur subjectum, cujus consequentia oportet sumere, quae universale quidem sequuntur, vel non sequuntur, non eligendum in his, sumpta enim sunt in illis quaecunque animal et hominem sequqntur, et quaecunque non animali insunt,similiter. Quæ autem in unoquoque sunt propria,sumendum: sunt enim quædam speciei propria praeter genus,necesse est enim diversis speciebus propria quasdam inesse. Neque autem universale eligendum iis quae sequitur quod continetur, ut animal iis quæ sequitur homo, necesse est enim si hominem sequitur animal,et haec omnia sequi,convenientioraautem haechominiselectioni. Sumendum autem et quæ plerumque sequuntur eaquae consequuntur, nam et problematibus quae plerumque, et syllogismus ex propositionibus,quae pIerumquc aut in omnibus, aut aliquibus, similis enim est uniuscujusqueconcl usio principiis. Amplius quæ omnibus sequentia sunt,non eligendum,non enim erit syllogismus exipsis,ob quam autem causam,in sequentibus erit manifestum.