Latin
Book 1, Chapter 33
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.33
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo autem reducemus syllogismos in praedietas figuras, dicendum erit post haec, restat enim consideratio hæc, si enim et generationem syllogismorum inspiciamus,et inveniendi habeamus potestatem,amplius autem factos reducamus prædictas figuras,finem habebit quod ex principio propositum. est, accidet etiam simul quas prædicla sunt confirmari et manifestiora esse, quoniam sic se habent per ea quae nunc dicenda sunt. Oportet enim omne quod verum est, ipsum sibi ipsi manifestum esse omnino. Primum ergo oportet tentare duas propositiones accipere syllogismi, facilius enim in majora dividere quam in minora: majora autem compositiora sunt quam ea ex quibus componuntur. Deinde considerare utra in toto,e, utra in parte. Et si non ambæ sumptæ sint,eum qui ponit alteram. Aliquoties enim universalem protendentes,eam quae inhac est non sumunt,neque scribentes,neque interrogantes,aut has quidem protendunt,per quas autem hae concluduntur,omittunt,alia vero vane interrogant. Considerandum autem si quid superfluum sumptum sit,et si quid necessariorum omissum, et hoc quidem ponendum, illud vero auferendum, donec veniat quis ad duas propositiones,sine his enim non est reducere sic interrogatas orationes. ln aliquibus ergo facile est videre quod minus est, aliqui vero latent,et videntur quidem syllogizare, eo quod necessarium quid accidit ex iis quæ posita sunt. Ut si sumatur, non substantia interempta substantiam non interimi, ex quibus autem est,interemptis, et quod ex eis est corrumpi. His enim positis, necessarium est substantiae partem esse substantiam, non tamen syllogizatum est quod ea quae sumpta sunt,sed desunl,propositiones, Rursum si cum est homo,necesse est esse animal, et cum est animal, substantiam,et cum est homo, necesse est esse substantiam,sed nondum syllogizatum est,non enim se habent propositiones ut duximus. Fallimur autem in talibus eo quod necessarium quiddam accidat ex his quæ posita sunt,quam est syllogismus, necessarium est. in plus autem est necessarium quam syllogismus,nam omnis syllogismus,necessarium, necessarium autem non omne syllogismus. Quare non (si quid accidat positis quibusdam) statim tentandum est reducere, sed primum secundum est duas propositiones.