Latin
Book 1, Chapter 34
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Deindesicdividendum interminos. Medium autem ponendum terminorum, qui utrisque propositionibus dicitur,necesseestenim mediuminutrisqueesse in omnibus figuris. Si ergo subjiciatur et prædicetur medium, aut ipsum quidem praedicetur, aliud vero illo abnegetur, prima erit figura, Si autem et praedicetur, et negetur ab aliquo, media erit figura: si vero alia de illo praedicentur,aut hoc quidem praedicetur,illud vero ab illo negetur, postrema,sic enim se habuit in postrema figura medium,similiter autem etsi non universales sint propositiones, nam est eadem determinatio medii. Manifestum igitur quoniam in qua oratione non dicilur idem frequenter,non fit syllogismus,non enim sumptum est medium. Quoniam autem habemus quod propositorum in unaquaque figura clauditur,et in qua universale, et in qua particulare, mauifestum est quoniam non ad omnes figuras perspiciendum,sed in unoquoque proposito ad propriam. Quaecunque vero,in pluribus concluduntur,rnedii positione cognoscimus figuram.